Toties igitur victis Antiochi ducibus, persuasit Judas populo ut ascenderent Jerosolymam, templumque mundarent. Et invenientes templum desertum, et in eo frutices pullulasse, planxerunt planctu magno. Et elegit Judas milites, qui expugnarent eos qui arcem praesidii custodiebant, dum ipse templum a foeditate purgaret. Quod diligenter emundans, introduxit vasa nova, candelabrum, et mensam, aram quoque ex auro factam. Et posuit vela in ingressu, et januas restauravit, et deponens altare, quod statuerat Antiochus, de lapidibus novis aliud aedificavit, et encaeniatum est templum vicesimo die Decembris. Quae dedicatio stetit in posterum, aliis duabus habitis in desuetudinem: De hac dictum est in Evangelio. Facta sunt encaenia in Jerosolymis, et hiems erat. Et obtulerunt holocausta in novo altari, et adoleverunt incensum de veteris altaris calculis igne concepto. Et accenderunt luminaria multa, et dixerunt festum luminum, vel propter multitudinem luminarium, vel quia tunc illuminaverat eos Deus sedentes in tenebris. Et statuerunt Judam summum sacerdotem. Facta sunt autem haec post tres annos, quibus templum manserat profanatum, secundum Danielis praefationem, quam ante quadringentos annos et octo praedixerat. Et solemnizaverunt otto diebus sub umbraculis secundum ritum Scenopegiae, memores quod paulo ante in speluncis habitaverant, statuentes ut posteri per octo dies hanc renovationem templi celebrarent. Unde Josephus ait: Ab illo tempore, et hactenus illam festivitatem celebramus, vocantes eam Lumina, eo quod praeter spem lumen nobis religionis apparuit. Tunc construxit Judas murum in circuitu civitatis, et aedificavit turres, custodes in eis deputans. Sed et Bethsuram munivit, ut ea pro castello adversus hostes uteretur, arcem tamen praesidii nondum obtinuit.